DI PIER PAOLO VERGERIO potestate relinqui. nunquid enim? que res aguntur a nobis, harum rerum non est voluntas nostra principium et causa? itaque, si, verbi causa, prescivit Deus me postridie de sacrorum iure, quod canonicum appellatur, cum Anthonio disputaturum, nonne id edam previdit, 5 futurum esse ut disputare velini ante quam disputem, hacque volúntate tanquam causa disputacionem consecuturam tanquam effec-tum voluntatis? ita ut, si ulla est causarum series, cui annectatur hec disputatio tanquam eventus, illi seriei mea voluntas insit W tanquam eius una portio non exigua, ymo, si in hoc licet intrepide io loqui, edam precipua et immediatissima, an ergo necessario faciam quod nullo compellente, volúntate autem suadente et imperante faciam? neminem reor ita cogitaturum, modo sit is qui se paciatur vinci rationibus, et qui nolit in aperta re contendere contra veri-tatem. « at nichil fit quod non antegressa sit causa ». quasi vero 15 quodcunque causa preveniente fiat, id necesse sit fieri; quo quid absurdius dici potest aut inconsideratius existiman? ut enim omit-tam de actibus voluntariis contingentes et fortuitos, quot(b) reputa-mus et dicimus; quo fit ut, sicut aliqua necessario fieri videmus, nonnulla contingenter et fortuito, quedam edam volúntate ; sic tri-20 plicem recognoscamus causam esse: necessariam seu naturalem, vo-luntariam, et fortuitam. ab naturali causa forinsecus non impedita semper idem prodit eventus; ab voluntaria non idem semper; fortuita nos latet. o clementiam infinitam suinmi Opificis, o eius eciam inextimabilem largitatem! non enim elatus fuit, non avarus, 25 non invidus, non eciam se ipsum tantum amans, qui mundum et quecunque fiunt in eo, solus gubernare et solus agere potuisset. at id tamen noluit, sed gubernationem et causalitatem rebus infe-rioribus communicavit, vario tamen modo iuxta cuiusque W naturam et dignitatem. 30 Ut enim inchoemus a causa naturali, quisque videt ab aqua et luna tanquam naturali et necessaria causa frigus et humecta-tionem, ab igne et sole siccitatem et estum in ea que apposita sunt gigni. sed ut eciam voluntarias causas attingam, omnes percepimus nostra volúntate nos in unum, mox in aliud longe diversum, non-35 nunquam eciam adversum ferri libero iudicio, idque tanta celeritate (a) M iusslt (b) SI quod (c) SI cuiqscunque Di ogni nostro atto la nostra volontà è principio e causa, sicché, se Dio prevede l'atto di disputare, Dio ha previsto, come causa antecedente, la volontà nell’agente di disputare, e pertanto ha disposto che, ove vi sia una serie di cause, parte principale di questa sia essa volontà. Come può dun-q u e ragionevolmente credersi necessario codesto atto, che non dipende da alcun arbitrio esterno? Nè dicasi che un atto sia necessario perche è e ffe 11 o d’uua causa antecedente, poiché tale causa può essere o naturale o volontaria o fortuita, e soltanto una causa naturale e non impedita produce sempre lo stesso effetto. Esalta la bontà di Dio nel chiamare gli enti inferiori a partecipare, ciascuno nel suo modo e grado, alla causalità dell’uni* verso. Illustra poi per via d’esempi la causa naturale, volontaria,