DI PIER PAOLO VERGERIO 137 « sunt, dispone ut libet ; sed scito quod, si me uxore premis, omnem « ea die libertatem adimis, gravissimum et importabile pondus hu-« meris meis addis, bonumque, si quod unquam habiturus sum, hoc « uno deles momento ». ex his verbis animum dignoscens pater; 5 quem fortassis, ut dicunt, cum annis mutabo, sed neque ego importune contrarium asseverare ausim, qui non multum michi confido ; me meis liberum iudiciis reliquit. sed nec ex hoc integer exire potui quin acrius pulsarer. quod enim pater, qui plus in me iure sanguinis potest, blande persuadere curaverat, hoc reliqui affines 10 indiscreta W pertinacia cogere moliebantur(b). dicunt me novum vivendi modum adinvenire velie et ceteris sapientiorem reddere W. nesciunt quam novam astrologiam conceperim, ut maiorum meorum vestigia sequi nolim : verba utique moribus suis digna et que quales sint loquentes piane demonstrent. novum siquidem apud eos, sed 15 veterem et laudatum apud sapientes modum vivendi servare cupio et, ut meus sim, summopere conari. neque enim me fallit alienis exemplis edoctum, quanti impedimenti quantique periculi sit, his maxime qui philosophie dati sunt, coniugale, ne dicam muliebre, consortium, sed quid mirum, si ceteris sapientiorem me esse curo, 20 quod unicuique etiam ignavissimo permissum est, sique hanc, ut dicunt, astrologiam concepi, ut maiorum meorum vestigia sequi nolim? neque enim ita meorum secte me addixi, ut eorum mores et errata vestigia deserere verear. quibus obiurgationibus me liberum sentiam, cum ab hoc infausto scopulo, ubi invitus detineor, 25 Deo favente, discessero M>. (a) PRa indiscrete (b) P cogere videbantur (c) P Rii sapientiorem esse (d) B in marg. 1395 P in marg« Imperfecta epistola ». disponga adunque di luì, come vorrà, ma sappia che col mettergli una moglie addosso, distruggerà ogni sua speranza. Udito ciò, il padre lo ha lasciato poi in pace ; ma non cosi gli altri parenti, ?he lo tacciano di presunzione e lo deridono, come a siffatte persone si conviene. Egli però persevererà nel suo proposito, non ignaro de’ pericoli che nascono dall’aver dimestichezza con le donne, massime per gli studiosi della filosofia; nè teme di abbandonare le usanze ed i costumi riprovevoli de’ suoi. Piaccia a Dio che tra breve ei possa lasciar l’infausto scoglio nativo 1 Pier Paolo Verger io. 9*