DI PIER PAOLO VERGERIO 149 ille nisi presenti sua liberaUtate astitisset, aut omnino cariturus aut maligne habiturus michi videbar. potuissem domi mee vivere, honesto loco natus sed exigua fortuna, posteaquam bellorum «vis opes abstulit, si vivere id est, carere omni eruditione, nullas bonas 5 artes sectari, sed aut voluptuoso otio aut inutili damnosove studio dari. quam ego celesti, ut opinor, munere vitam fugiens, que vere mors est, adhortatione parentum adductus sum ut me litteris darem mallemque in exilio laboriosius vivere quam in patria mea otiosus aut male moratus perpetuo mori, in studia itaque litte-10 rarum deductus, ubi sine opibus male, cum opibus vix bene, ut ad vulgi sermonem verba ista accommodem, vivitur, ut nec inci-pere, sic nec perseverare potuissem, nisi ille michi opem suam, quam postulanti nunquam negavit, etiam non postulanti abunde semper prestitisset. sui igitur muneris est quod ita vivo atque is 15 sum, cuius neque eum pudeat neque me susceptorum laborum pe-niteat. ergo ego ne illi verborum gratias, quas possum, quam ple-nissimas reddam ? non die noctuque, si que est ea voluptas illi vel gloria, laudibus suis linguam implebo? hoc si non prestem, quod solum est mei iuris post animum,qui tantas gratias debere se ei sensit 20 quantas vix cogitatione complecti potest, ingratissimus omnium hominum videar necesse est. num quidem, si quid est W in me dignum laude, id esse sibi premium debeat? prope est ut dicatur virtutem suam amplissimam, qua plurima semper enituit, muneris esse loco michi debuisse (c). sed exigua, inquies, cum daret hec 25 omnia, prestitit. sint sane exigua ceterorum opinione, mea vero sententia permaxima sunt. annon beneficia dantis animo suscipientisque conditione W, non magnitudine rei que datur, vere pensanda sunt ? ille autem ita michi animum (e) non ullo merito meo sed virtute sua atque humanitate vel a principio dederat, ut 30 nichil quo ego indiguissem quodve ab eo expostulassém, negare posset; dare omnia vellet. conditio vero ea michi fuit, que nescio quantum a se mutata sit, ut quivis vel miserrimus dare fortunis meis opem posset, num igitur^f> amplissimam in me liberalitatem, Avrebbe potuto vivere, sì, a Capodistria, se vita chiamasi la mancanza d’ogni cultura, l’ozio, le occupazioni disutili o peggio, ma per fuggir quella lunga morte, si era dedicato agli studi letterari, pur in mezzo a gravi stenti ; e questo gli fu possibile soltanto per la generosità di Santo, a cui va debitore di quel che ora è. Posto ciò, come mai ringraziarlo a sufficienza ? Ne dicasi che, dopo tutto, egli ha dato ben poco. I doni si misurano dall’animo del donatore, non dalla loro grandezza ; e Santo gli diede l’animo suo, e tutto avrebbe dato, laddove la povertà del V. era oltremodo grande. Ben a ragione dunque ha elogiato (a) B nam si quid est nam quidem si quid est G nam quod si quid (b) Codd. debeat prope est (c) BGP debuisset (d) G suscipientes cognitione G conditione corr. da seconda mano. G in margnatara (e) G in marg. : animo (f ) BP num igitur G nel