ftflCht tra i cavilli «leih logica, 1« quale però, t per lui mezzo c non già fine, poiché mira più all'eloquenza e soprattutto «Ila filosofia morale. Accetta rassegnato la povertà, dolente che non la sopportino con ugual pazienza i genitori. Apprese con gioia l'onorifica posizione conseguita. Avrebbe scritto più a lungo, se non dovesse domani partire in fretta per Faenza. EPISTOLARIO minime possim. miraris et tu, mee conditionis non inscius, quo-modo garulis sophismatibus circumsessus tantum oratoris gradum scandere et, quod plus dicis, retinere valuerim W. quantus hic gradus sit et quam altus, tu videris. sed tamen non despero, quod, si huic studio intentum me dedero, satis abunde proficiam. logice 5 quidem discipline, quam aliis trado, ita insisto ut eam michi viam ad alias statuam et non finem, sed plerunque oratorie, cuius ea-dem ratio est, plerunque etiam et multo studiosius philosophie(b), non solum ei que naturam rerum ostendit, sed ei quoque in qua omnis recta ratio vivendi consistit. his studiis insudare et in eis 10 iocunde vivere, quandiu Deo visum fuerit, decrevi, nec me ab hoc proposito ullus fortune impetus, ullus casus deterrere poterit. pau-pertate igitur, ut tu me hortaris, minime moveor: eam enim iam michi quodammodo in nutricem assumpsi, et quanvis aliquando molestam habuerim, nunc eam ut placidam hospitem teneo. magis 15 me gravat et maxime torquet parentum inopia, qui non eque pa-tienter ut vellem incommoda sua ferunt. tuis autem commodis et honoribus, que per litteras tuas michi nota fecisti, etsi virtuti tue vehementer imparibus, summe congaudeo